

Esdrae Liber Primus*
Caput 7: Versus 9
Quia in primo.[ID., ibid.]Prima die mensis coepit ascendere de Babylone, etc., usque ad velut post quatuor menses lucidae actionis, quos in via pergimus, quintum mensem perpetuae remunerationis in luce patriae coelestis agimus.[ID., ibid.]Primo mense coepit Esdras ascendere de Babylone, etc., usque ad superna promissa veniamus.Juxta manum Dei.Confirmatus scilicet gratia et protectione divina, qua prospere coepta perficeret. Sic et Christus, quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, manus quoque Dei super ejus humanitatem fuit, qua in passione exaltatus, et ad moenia supernae civitatis ascendit, et fidelibus suis iter patefecit.